De lupo et capra

Lupus aliquando capram in altā ripā videt et: “Huc, - inquit, - descende. In herbidos campos; locos autem nudos relinque”. Sentit capra fraudem lupi et respondet: “Ipse ambŭlo ibi, si placet, ego non habeo in anĭmo voluptātem praeponĕre salūti.

De leonĭbus.

Leo est incŏla Asiae et Afrĭcae, in Eurōpā leōnes non habĭtant. Figūra leōnis est regia, leo est rex bestiārum. Color leōnum varius est, Asia leōnes nigros habet. Leōni propria est audacia. Leo est terror homĭnum et bestiārum. Praeda leōnum saepe sunt aliae bestiae, leōnes hominĭbus etiam nocent. In libris poëtārum multas de leonĭbus fabŭlas legĭmus.

Задание 14. Местоимения.

Proverbia.

1. Alter ego. 2. Ad se ipsum. 3. Cave illum semper, qui tibi imposuit semel. 4. Circumagētur hic orbis. 5. Ego te intus et in cute novi. 6. Est deus in nobis. 7. Hoc erat in fatis. 8. Nec sibi, nec alteri. 9. Nemo sine vitiis est. 10. Nihil semper floret. 11. Qualis mater, talis filia. 12. Quidquid domi est, vile est. 13. Hannĭbal ante portas. 14. Hodie Caesar, cras nihil. 15. Ilias malōrum. 16. Punĭca fides. 17. In hoc signo vinces. 18. Transeat a me calix iste. 19. Qualis rex, talis grex.

De virō cupĭdō.

Habēbat vir quidam gallīnam, quae cotidie ovum aurum pariēbat. Homo cupĭdus contentus non erat iis ovis, quae cotidie accipiēbat, et: “Certe, - inquit, - magna copia auri intra ventrem gallīnae inest: occīdam illam et omne aurum habēbo”. Necat igĭtur gallīnam, sed nihil invĕnit; ităque neque aurum, neque ova, neque gallīnam habet. Recte igĭtur proverbium: avārus semper eget; atque illud: rarus fortūnā suā contentus.

De erinaceō et vipĕrā.

Erinaceus quidam hiĕme vipĕram rogat: “Accĭpe me, o bona, in cavernam tuam, frigŏre enim vexor”. Obtempĕrat vipĕra precĭbus eius eumque angusto loco accĭpit. Paulo post autem saepe erinacei spinis pungĭtur, ităque: “Relinque, - inquit, - domum meam et alio demĭgra, mihi enim et tibi nimis parva est”. Cui erinaceus respondet: “Mihi placet caverna ista, ităque mihi non est in anĭmo domum tuam relinquĕre; tu autem, si tibi non placet, alio demĭgra”. Et vipĕra cogĭtur domo suā cedĕre. Periculōsum est amicitiam cum eis facĕre, in quorum potestāte postea erĕmus.

Задание 15. Прилагательные III склонения.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: