Proverbia et carmina

1. Cedant arma togae! 2. Sit mens sana in corpŏre sano! 3. Cántet, amát quod quísque: levánt et cármĭna cúras. 4. Quídquid agís, prudénter agás et réspĭce fínem. 5. Sít tibi térra levís mollíque tegáris aréna! 6. Ignoscas aliis multa, nihil tibi.

7.Quare, dum lĭcet, inter nos laetemur amantes:

Non sătis est ullo tempore longus amor (Propertius).

8. Ronamus nimios gemĭtūs; flagrantior aequo

Non debet dŏlor esse vĭri, nec vulnere major (Juvenalis).

9. Vívamús, mea Lésbia, átque amémus,

Rumoresque senum severiōrum

Omnes unĭus aestimēmus assis! (Catull).

De stultitiā.

Accessit ad Aristippum philosŏphum pater familias quidam rogavitque, ut filium suum suscipĕret erudiendum. Quum ille pro mercede petisset quingentas drachmas, pater, deterritus pretio, quod avaro rudique homĭni nimium videbātur, “Tanti, - inquit, - emĕre asĭnum possum”. Tum philosophus: “Eme, - inquit, - jam habēbis duo”. (Diogenes Laertius)

Задание 30. Сложное предложение. Придаточные предложения разных типов.

Duo amīci et ursus.

Duo amīci, qui in itinĕre erant, subĭto ursum vidērunt. Tum alter eōrum perterrĭtus arbŏrem ascendit; alter, credens se sine auxilio amīci suis virĭbus ursum superāre non posse, in terram se jecit: sciēbat enim ursos corpŏra mortuōrum repudiāre. Ităque, terrā jacens, anĭmum continēbat, simŭlans se mortuum esse. Ursus, toto corpŏre jacentis pertemptāto, denĭque discessit, nam homĭnem esse mortuum putābat. Paulo post amīcus, qui de arbŏre descendĕrat, altĕrum per jocum interrogāvit: “Quid ursus ad aurem tibi dixit?” “Pulchrum, - inquit ille, - proverbium: amīcus verus – rara avis. ”

Задание 31. Стилистика латинского языка.



Gaius Valerius Catullus

XLIII

Sálve, néc minimó puélla náso.

Néc belló pede, néc nigrís océllis,

Néc longís digitís, nec óre sícco,

Néc sané nimis élegánte língua,

Décoctóris amíca Fórmiáni.

Tén(e) província nárrat ésse béllam,

Técum Lésbia nóstra cómparátur?

Ó saecl(um) ínsapiéns et ínfacétum!

Publius Vergilius Maro


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: