EPISTOLA AD FIDELES (Recensio posterior)
In nomine Domini Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Universis christianis religiosis, clericis et laicis, masculis et feminis, omnibus qui habitant in universo mundo, frater Franciscus, eorum servus et subditus, obsequium cum reverentia, pacem veram de caelo et sinceram in Domino caritatem. Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et administrare odorifera verba Domini mei. Unde in mente considerans, quod, cum personaliter propter infirmitatem et debilitatem mei corporis non possim singulos visitare, proposui litteris praesentibus et nuntiis verba Domini nostri Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis referre et verba Spiritus Sancti, quae spiritus et vita sunt (Joa 6, 64).
Istud Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriosum nuntiavit altissimus Pater de caelo per sanctum Gabrielem angelum suum in uterum sanctae et gloriosae virginis Mariae, ex cuius utero veram recepit carnem humanitatis et fragilitatis nostrae. Qui, cum dives esset (2 Cor 8, 9) super omnia, voluit ipse in mundo cum beatissima Virgine, matre sua, eligere paupertatem. Et prope passionem celebravit pascha cum discipulis suis et accipiens panem gratias egit et benedixit et fregit dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum (Mt 26, 26). Et accipiens calicem dixit: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Mt 26, 27). Deinde oravit Patrem dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Lc 22, 44). Posuit tamen voluntatem suam in voluntate Patris dicens: Pater, fiat voluntas tua (Mt 26, 42); non sicut ego volo, sed sicut tu (Mt 26, 39). Cuius Patris talis fuit voluntas, ut filius eius benedictus et gloriosus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per proprium sanguinem suum sacrificium et hostiam in ara crucis offeret; non propter se, per quem facta sunt omnia (cfr. Joa 1, 3), sed pro peccatis nostris, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius (cfr. 1 Petr 2, 21). Et vult ut omnes salvemur per eum et recipiamus ipsum puro corde et casto corpore nostro. Sed pauci sunt, qui velint eum recipere et salvi esse per eum, licet eius iugum suave sit et onus ipsius leve (cfr. Mt 11, 30).
Qui nolunt gustare, quam suavis sit Dominus (cfr. Ps 33, 9) et diligunt tenebras magis quam lucem (Joa 3, 19) nolentes adimplere mandata Dei, maledicti sunt; de quibus dicitur per prophetam: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118, 21). Sed, o quam beati et benedicti sunt illi, qui Deum diligunt et faciunt, sicut dicit ipse Dominus in evangelio: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde et ex tota mente, et proximum tuum sicut te ipsum (Mt 22, 37. 39).
Diligamus igitur Deum et adoremus eum puro corde et pura mente, quia ipse super omnia quaerens dixit: Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate (Joa 4, 23). Omnes enim, qui adorant eum, in spiritu veritatis oportet eum adorare (cfr. Joa 4, 24). Et dicamus ei laudes et orationes die ac nocte (Ps 31, 4) dicendo: Pater noster, qui es in caelis (Mt 6, 9), quia oportet nos semper orare et non deficere (Lc 18, 1).
Debemus siquidem confiteri sacerdoti omnia peccata nostra; et recipiamus corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi ab eo. Qui non manducat carnem suam et non bibit sanguinem suum (cfr. Joa 6, 55. 57), non potest introire in regnum Dei (Joa 3, 5). Digne tamen manducet et bibat, quia qui indigne recipit, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini (1 Cor 11, 29), id est non discernit. Faciamus insuper fructus dignos poenitentiae (Lc 3, 8). Et diligamus proximos sicut nos ipsos (cfr. Mt 22, 39). Et si quis non vult eos amare sicut se ipsum, saltim non inferat eis mala, sed faciat bona.
Qui autem potestatem iudicandi alios receperunt, iudicium cum misericordia exerceant, sicut ipsi volunt a Domino misericordiam obtinere. Iudicium enim sine misericordia erit illis qui non fecerint misericordiam (Jac 2, 13). Habemus itaque caritatem et humilitatem; et faciamus eleemosynas, quia ipsa lavat animas a sordibus peccatorum (cfr. Tob. 4, 11; 12, 9). Homines enim omnia perdunt, quae in hoc saeculo relinquunt; secum tamen portant caritatis mercedem et eleemosynas, quas fecerunt, de quibus habebunt a Domino praemium et dignam remunerationem.
Debemus etiam ieiunare et abstinere a vitiis et peccatis (cfr. Sir 3, 32) et a superfluitate ciborum et potus et esse catholici. Debemus etiam ecclesias visitare frequenter et venerari clericos et revereri, non tantum propter eos, si sint peccatores, sed propter officium et administrationem sanctissimi corporis et sanguinis Christi, quod sacrificant in altari et recipiunt et aliis administrant. Et firmiter sciamus omnes, quia nemo salvari potest, nisi per sancta verba et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, quae clerici dicunt, annuntiant et ministrant. Et ipsi soli ministrare debent et non alii. Specialiter autem religiosi, qui renuntiaverunt saeculo, tenentur, plura et maiora facere, sed ista non dimittere (cfr. Lc 11, 42).
Debemus odio habere corpora nostra cum vitiis et peccatis, quia Dominus dicit in evangelio. Omnia mala, vitia et peccata a corde exeunt (Mt 15, 18-19; Mc 7, 23). Debemus diligere inimicos nostros et benefacere his, qui nos odio habent (cfr. Mt 5, 44; Lc 6, 27). Debemus observare praecepta et consilia Domini nostri Jesu Christi. Debemus etiam nosmetipsos abnegare (cfr. Mt 16, 24) et ponere corpora nostra sub iugo servitutis et sanctae obedientiae, sicut unusquisque promisit Domino. Et nullus homo teneatur ex obedientia obedire alicui in eo, ubi committitur delictum vel peccatum.
Cui autem obedientia commissa est et qui habetur maior, sit sicut minor (Lc 22, 26) et aliorum fratrum servus. Et in singulos fratres suos misericordiam faciat et habeat, quam vellet sibi fieri, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7, 12). Nec ex delicto fratris irascatur in fratrem, sed cum omni patientia et humilitate ipsum benigne moneat et sustineat.
Non debemus secundum carnem esse sapientes et prudentes, sed magis debemus esse simplices, humiles et puri. Et habeamus corpora nostra in opprobrium et despectum, quia omnes per culpam nostram sumus miseri et putridi, foetidi et vermes, sicut dicit Dominus per prophetam: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis (Ps 21, 7). Numquam debemus desiderare esse super alios, sed magis debemus esse servi et subditi omni humanae creaturae propter Deum (1 Petr 2, 13). Et omnes illi et illae, dum talia fecerint et perseveraverint usque in finem, requiescet super eos spiritus Domini (Is 11, 2) et faciet in eis habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14, 23). Et erunt filii Patris caelestis (cfr. Mt 5, 45), cuius opera faciunt. Et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cfr. Mt 12, 50). Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Jesu Christo. Fratres enim sumus, quando facimus voluntatem Patris eius, qui est in caelo (cfr. Mt 12, 50); matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cfr. 1 Cor 6, 20) per amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet allis in exemplum (cfr. Mt 5, 16).
O quam gloriosum et sanctum et magnum habere in caelis Patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem et amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et filium, qui posuit animam suam pro ovibus suis (cfr. Joa 10, 15) et oravit Patrem pro nobis dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joa 17, 11). Pater, omnes, quos dedisti mihi in mundo, tui erant et mihi eos dedisti (Joa 17, 6). Et verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8); rogo pro eis et non pro mundo (cfr. Joa 17, 9); benedic et sanctifica eos (Joa 17, 17). Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint sanctificati in (Joa 17, 19) unum sicut et nos (Joa 17, 11) sumus. Et volo, Pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21).
Ei autem qui tanta sustinuit pro nobis, tot bona contulit et conferet in futurum, omnis creatura, quae est in caelis, in terra, in mari et in abyssis reddat laudem Deo, gloriam, honorem, et benedictionam (cfr. Apoc. 5, 13), quia ipse est virtus et fortitudo nostra, qui est solus bonus, solus altissimus, solus omnipotens, admirabilis, gloriosus et solus sanctus, laudabilis et benedictus per infinita saecula saeculorum. Amen.
Omnes autem illi, qui non sunt in poenitentia et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata, et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria, et non observant, quae promiserunt, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis, curis et sollicitudinibus huius saeculi et curis huius vitae, decepti a diabolo, cuius filii sunt et eius opera faciunt (cfr. Joa 8, 41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei in se, qui est vera sapientia Patris; de quibus dicitur: Sapientia eorum devorata est (Ps 106, 27). Vident, agnoscunt, sciunt et faciunt mala; et scienter perdunt animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis nostris, scilicet a carne, a mundo et a diabolo, quia corpori dulce est facere peccatum et amarum servire Deo, quia omnia mala, vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt (cfr. Mc 7, 21.23), sicut dicit Dominus in evangelio. Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis et nescitis et ignoratis.
Infirmatur corpus, mors appropinquat, veniunt propinqui et amici dicentes: Dispone tua. Ecce uxor eius et filii eius et propinqui et amici fingunt flere. Et respiciens videt eos flentes, movetur malo motu; cogitando intra se dicit: Ecce animam et corpus meum et omnia mea pono in manibus vestris. Vere, iste homo est maledictur, qui confidit et exponit animam suam et corpus et omnia sua in talibus manibus; unde Dominus per prophetam: Maledictus homo, qui confidit in homine (Jer 17, 5). Et statim faciunt venire sacerdotem; dicit ei sacerdos: «Vis recipere poenitentiam de omnibus peccatis tuis?» Respondet: «Volo». «Vis satisfacere de commissis et his quae fraudasti et decepisti homines sicut potes de tua substantia?» Respondet: «Non». Et sacerdos dicit: «Quare non?», – «Quia omnia disposui in manibus propinquorum et amicorum». Et incipit perdere loquelam et sic moritur ille miser.
Sed sciant omnes, quod ubicumque et qualitercumque homo moriatur in criminali peccato sine satisfactione et potest satisfacere et non satisfecit, diabolus rapit animam eius de corpore suo cum tanta angustia et tribulatione, quantam nullus scire potest, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestas et scientia, quam putabat habere (cfr. Lc 8, 18), auferetur ab eo (Mc 4, 25). Et propinquis et amicis relinquit, et ipsi tollent et divident substantiam eius et dicent postea: «Maledicta sit anima eius, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit». Corpus comedunt vermes; et ita perdit corpus et animam in isto brevi saeculo et ibit in inferno, ubi cruciabitur sine fine.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego frater Franciscus, minor servus vester, rogo et obsecro vos in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4, 16), et cum voluntate osculandi vestros pedes, quod haec verba et alia Domini nostri Jesu Christi cum humilitate et caritate debeatis recipere et operari et observare. Et omnes illi et illae, qui ea benigne recipient, intelligent et mittent aliis in exemplum, et si in ea perseveraverint usque in finem (Mt 24, 13), benedicat eis Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.
| ПОСЛАНИЕ К ВЕРНЫМ (Вторая редакция)
Во имя Господа Отца и Сына и Святого Духа. Аминь.
Всем христианам, монахам, клирикам и мирянам, мужчинам и женщинам, всем живущим в этом мире от брата Франциска, их слуги и подданного, покорное почтение и мир искренний и истинный с небес, в любви Господа.
Коль скоро я — слуга всем, то мой долг — служить каждому, исполняя благоуханные слова Господа моего. Поэтому, поразмыслив о том, что телесная слабость и немощи не дозволяют мне посетить каждого в отдельности, я решил в этом письме возвестить вам слова Господа нашего Иисуса Христа, который есть Слово Отца, и слова Духа Святого, которые суть дух и жизнь (Ин. 6, 63).
Это Слово Отца, столь достойное, столь святое и прославленное, Всевышний Отец с небес, через святого ангела Гавриила, послал во чрево святой и прославленной Девы Марии, и из чрева ее Оно приняло бренную человеческую плоть, подобную нашей. Тот, Кто был богат (2 Кор. 8, 9) превыше всех, вместе с Пресвятой Девой, Своей Матерью, пожелал в нашем мире избрать бедность. Накануне своих страстей Он праздновал пасху со Своими учениками и тогда, взяв хлеб, возблагодарил, благословил и преломил, говоря: „Приимите, ядите; сие есть Тело Мое” (Матф. 26, 26). И, взяв чашу, сказал: „Сие есть Кровь Моя Нового Завета, за вас и за многих изливаемая, во оставление грехов” (ср. Матф. 26, 27). Затем Он молился Отцу, говоря: „Отче, если возможно, да минует Меня чаша сия. И был пот Его, как капли крови, падающие на землю” (Лк. 22, 44). Однако, волю Отца Он предпочел Своей воле, сказав: „Отче, да будет воля Твоя (Матф. 26, 42), не как Я хочу, но как Ты” (Матф. 26, 39). А воля Отца была такова, чтобы Сын Его, благословенный и прославленный, данный нам и рожденный для нас, пролив собственную Кровь, принес Себя в жертву, на алтаре креста; не ради Себя, не ради Того, через Кого все начало быть (Ин. 1, 3), но за грехи наши, оставляя нам пример, чтобы мы следовали по следам Его (ср. 1 Петр. 2, 21). Он хотел, чтобы все мы спаслись через Него и принимали Его в чистоте сердца и непорочности тела. Но немного тех, кто желает принять Его и спастись Им, хоть иго Его — благо и бремя Его легко (ср. Матф. 11, 30).
Те, кто не хотят вкусить, сколь сладок Господь (ср. Пс. 33, 9), и тьму любят более, нежели свет (Ин. 3, 19), не желая исполнять заповеди Божии,— прокляты; о них сказано через пророка: „Прокляты уклоняющиеся от заповедей Твоих” (Пс. 118, 21). Но сколь же блаженны и благословенны те, кто Бога любят и поступают по слову Господа из Евангелия: Возлюби Господа Бога твоего всем сердцем и всем разумением, а ближнего твоего — как самого себя (ср. Матф. 22, 37-39).
Возлюбим же Бога и станем поклоняться Ему с чистым сердцем и чистою душою, ибо этого Он хотел от нас прежде всего, когда говорил: „Истинные поклонники будут поклоняться Отцу в духе и истине (Ин. 4, 23). Ибо все поклоняющиеся Ему в духе истины должны поклоняться (ср. Ин. 4, 24). И будем возносить Ему хвалы и моления днем и ночью, говоря: „Отче наш, сущий на небесах” (Матф. 6, 9), ибо нам должно всегда молиться и не унывать (Лк. 18, 1).
Будем принимать Тело и Кровь Господа Нашего, исповедав прежде священнику все наши грехи. Кто не вкушает Плоть Его и не пьет Крови Его, не может войти в Царство Божие (Ин. 3, 5). Однако, пусть и ест, и пьет достойно, ибо недостойно приемлющий ест и пьет во осуждение себе, не рассуждая о Теле Господнем (1 Кор. 11, 29), то есть не отличая [Его от прочей пищи]. А кроме этого, сотворим достойный плод покаяния (Лк. 3, 8). И ближних своих станем любить, как самих себя (ср. Матф. 22, 39). А ежели кто не желает любить их, как себя, то, по крайней мере, пусть не причиняет им зла, но творит добро.
А принявшие власть судить других должны творить суд с милосердием, если хотят, чтобы Господь оказал милость им самим. Ибо суд без милости предстоит не оказавшему милости (ср. Иак. 2, 13). И поэтому, имея любовь и смирение, станем творить милостыню, ибо она очищает душу от пятна греха (ср. Тов. 4, 11; 12, 29; Сир. 3, 30), ибо люди теряют все, что остается в этом мире, и лишь груз святой любви и милостыни, которую прежде творили, берут с собой, за что и получают от Господа награду и достойное воздаяние.
Кроме этого нам следует поститься и воздерживаться от пороков и грехов, и от неумеренности в пище и питии, и быть католиками. Нам следует также часто посещать церковь, уважать и почитать священников, и не столько ради них самих, ведь они могут оказаться и грешниками, но ради их сана и служения Телу и Крови Христа, которые они освящают на алтаре, приемлют сами и уделяют остальным. Пускай же все твердо осознают, что никому невозможно спастись, кроме как через святые слова и Кровь Господа нашего Иисуса Христа, которые клирики возвещают и которым служат. И лишь им, а не кому-либо иному, принадлежит это служение. А те, кто в своем благочестии отреклись от мира, много больше должны сделать, но сказанного выше не оставлять (ср. Лк. 11, 42).
Мы должны ненавидеть свою плоть, отягощенную пороками и грехами, ибо сам Господь говорит в Евангелии: „Все зло, пороки и грехи от сердца исходят” (Матф. 15, 18-19; Мк. 7, 24). Нам следует любить врагов наших и благодарить ненавидящих нас (ср. Матф. 5, 44; Лк. 6, 27). Следует блюсти заповеди и повеления Господа нашего Иисуса Христа. Мы должны также отвергнуться сами себя (ср. Матф. 16, 24) и отдать свои тела под ярмо служения и святого послушания, как каждый обещал Господу. Но никто не обязан подчиняться кому бы то ни было там, где начинается преступление или грех.
А тот, кому в удел досталось блюсти послушание, пускай, будучи бульшим, станет как меньший (Лк. 22, 26) и прочим братьям слугою. И каждому своему брату пусть оказывает милость и поступает с ним так, как желал бы, чтобы и с ним поступали (ср. Матф. 7, 12). Вы должны не гневаться на брата за его грех, но со всяческим смирением и терпением ласково его увещевать и сдерживать.
Нам следует не мудрствовать по плоти, но более заботиться о том чтобы быть простыми, смиренными и чистыми. Тело же надлежит иметь в небрежении и поношении, ибо все мы, по своей вине, стали жалкими, смертными, отвратительными червями, как говорит Господь через пророка: „Я же червь, а не человек, поношение у людей и презрение в народе” (Пс. 21, 7). Нам никогда не следует желать оказаться выше других, но быть слугами и подданными всякого человеческого установления Бога ради (1 Петр. 2, 13). И на тех, кто станет так поступать и крепко будет стоять в этом, почиет Дух Господень (ср. Ис. 11, 2) и сотворит Себе у них пристанище и обитель (ср. Ин. 14, 23). Они станут сынами Отцу Небесному, дела Которого творят. А Господу нашему Иисусу Христу они обрученные, братья и матери (ср. Матф. 12, 50). Нареченные, потому что Духом Святым душа верного соединяется с Иисусом Христом. Братья, поскольку творим волю Отца Его, который на небесах (ср. Матф. 12, 50); матери, потому что носим Его в сердцах и телах своих (ср. 1 Кор. 6, 20), посредством любви и чистой и незапятнанной совести; в муках рождаем Его, когда творим дела милосердия, которым надлежит сиять, являя пример остальным (ср. Матф. 5, 16).
О, сколь же прославленного, святого и великого Отца имеем мы в небесах! О, сколь святого, утешительного, прекрасного и чудного Жениха! Сколь святого и сколь возлюбленного, благоугодного, смиренного, умиротворяющего, милого, и любезного, и всего более желанного имеем мы Брата обмануты, ибо придет час, о котором и не ведаете и не помышляете.
Слабеет тело, смерть приближается, и приходят близкие и друзья, со словами: „Распорядись тем, что имеешь”. Тут жена его и сыновья, притворясь опечаленными, начинают рыдать. Он же видит их в слезах и, движимый дурным побуждением, говорит про себя: „И душу мою, и тело, и все, что имею, полагаю в руки ваши”. Воистину, проклят такой человек, ибо доверяет и душу свою, и тело, и все, что имел, таким рукам; ведь Господь говорит через пророка: „Проклят человек, который надеется на человека” (Иер. 17, 5). Немедленно приводят священника, и священник говорит ему: „Желаешь ли принести покаяние во всех грехах своих?” — отвечает: „Желаю”. — „Желаешь ли из своего добра воздать людям за свои прегрешения тем, что ты утаил и обманом нажил?” — отвечает: „Нет”. — спрашивает священник: „Почему нет?” — „Потому, что все разделил я между близкими и друзьями”. Затем у него отнимается язык; и вот — этот несчастный погибает.
Но пусть знают все, что где бы, когда бы и как бы ни умирал человек, совершивший смертный грех, и покаяния не принесший, и вину свою не загладивший, хотя мог сделать это,— у такого человека диавол исторгает душу из тела, причиняя столь великие муки и страдания, что даже представить их, не испытав, никому не под силу. И всякий талант, и сила, и премудрость, и знание (2 Пар. 11, 12), обладателем которых он себя почитал, отнимется у него (ср. Лк. 8, 18; Мк. 4, 25). И близкие и друзья, удалившись, уносят его добро, а после говорят: „Погибни душа его, мог бы ведь и побольше нажить и оставить нам”. Тело съедают черви; и вот, за короткое время сгинули и душа, и тело и пойдут теперь в ад, на вечную муку.
Во имя Отца и Сына и Святого Духа. Аминь. Я, брат Франциск, ничтожный ваш слуга, умоляю и заклинаю вас в любви, которая есть Бог (ср. 1 Ин. 4, 16), и желая лобызать ваши ноги, чтобы эти и прочие слова Господа нашего Иисуса Христа вы приняли бы и соблюдали и выполняли со смирением и любовью. А все те, кто благосклонно примут их, уразумеют, передадут другим, подавая им пример, и претерпят до конца (Матф. 24, 13), тех благословит Отец и Сын и Святой Дух. Аминь.
|