Encephalon (cerebrum)

Encephalon in cavo cranii situm est. Encephalon in quinque partes dividitur: myelencephalon (medulla oblongata), metencephalon, mesencephalon, diencephalon et telencephalon.

Medulla oblongata

In facie anteriore medullae oblongatae fissura mediana anterior est. In facie posteriore sulcus medianus posterior est. Medulla oblongata e substantia alba et substantia grisea constat. Substantia grisea interne, substantia alba externe est.

Pons medullae

Pons alterius medullae oblongatae situs est. Partes later ales pontis angustiores sunt et pedunculi pontis nominantur. Pedunculi pontis conjungunt pontem cum cerebello. Pons medullae e substantia alba et grisea constat. Facies posterior medullae et pontis format fossam quae fundus ventriculi quarti est.

Sceletum

(Elementa anatomiae humani corporis. Loder. Mosquae. Rigae. Dorpati. 1823).

Omnium ossium compages vocatur sceletum vel sceletus, quem naturalem dicimus, si ossa ligamentis suis et cartilaginibus cohaerent, artificialem vero, si artis ope sibi invicem juncta sunt. Sceletus masculinus in universum non differt a feminino, nisi in eo, quod ossa in sexu sequiore graciliora sunt, quam in potiore, et eminentiae ac depressiones minus notabiles.

Sceletus dividitur in a) caput, quod constat e cranio et facie; b) truncum, ad quem referimus columnam vertebralem s. spinam dorsi et pelvim, ac sternum costasque; c) extremitates, quae sunt vel superiores vel inferiores.

Ossa

(Primae lineae Anatomes in usum praelectionum. Plenck. Vien­na. 1794)

Ossium substantia triplex invenitur: substantia compacta, spongiosa, reticularis. Color substantiae compactae est albido-rubens. Ast pro varia adipis sanguinisque in ossibus inclusi copia diversus prehenditur eorum color: externae cranii tabulae est albido-caerulescens, substantiae spongiosae est fusco-rubens, substantiae adamantinae dentium est albissimus et splendens. Figura ossium varia est, quaedam ossa sunt longa, alia lata, alia multiformia.

Usus ossium. Fulciunt totum corpus. Formant corporis figuram et staturam, promovent agilitatem motumque et trunci et artuum. Defendunt viscera. Dant musculis, vasis, nervis, visceribusque adhaesionem et situm.

Columna vertebrarum

(Elementa anatomiae humani corporis. Loder. Mosquae. Rigae. Dorpati. 1823)

Columna vertebrarum s. spinalis composita est ex quattuor et viginti vertebris: ex septem vertebris colli, duodecim — dor­si, quinque lumborum.

Incipit haec columna ab atlante et desinit ad os coccygis, quod etsi ad pelvim quoque pertineat, tamen una cum osse sacro ad spinam dorsi referri debet.

Omnium est vertebrarum, ut in eis adsit corpus (quod deest soli atlanti) et arcus cum suis processibus, atque foramen ad medullam spinalem transmittendam.

Junguntur vertebrae inter se et cum vicinis ossibus per ligamenta. In feminis corpora vertebrarum paullo altiora et processus transversi ac spinosi tenuiores sunt, quam in viris.

Tota vertebrarum columna in bene conformato corpore, si a latere inspicitur, non sequitur lineam ad perpendiculum recta, sed linea serpentis in modum flexa descendit. Mediae enim col­li vertebrae, anterius prominentes, cervicem posterius nonnihil excavatam sistunt.

Vertebrae dorsi arcum priori oppositum constituunt, cuius concavitas (quae maxima est in regione vertebrae septimae et octavae) anteriora versus, convexitas retrorsum spectat; hinc in levem quendam gibbum in superiore dorsi regione assurgunt. Opposita huic ratione vertebrae lumborum anterius, hoc est, ad abdommis cavum sensim prominentes, et cum osse sacro promontorium facientes, inferiorem dorsi partem concavam reddunt. Denique os sacrum et coccygis, quae concavitatem anterius efficiunt, regionem natibus interpositam elevando, gibbum in ulti­ma parte spinae dorsi producunt.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: