De clarissimis urbibus et fluminibus Italiae

Multae urbes clarae sunt. Clara est Capua, clarior Alba Longa, clarissima Roma. Multi sunt in Italia fluvii. Notus est Ticinus, notior Padus, notissimus Tiberis. Fluvii Italiae longum cursum non habent. Padus est longior et profundior, quam Tiberis. Padus est longissimus et profundissimus omnium fluviōrum Italiae, sed non est in numero longissimōrum et profundissimōrum fluviōrum Eurōpae. Longiōrem cursum Rhenus et Rhodanus et Danuvius habent. Fertilissima ac felicissima regio Italiae est Campania. Celeberrima et florentissima omnium urbium Italiae erat Roma.

De olīva

Oliva, sive olea, est arbor, quae apud veteres Graecos in magno honōre fuerat. Notum est id certāmen, quod aliquando inter deos fuit. Neptūnus, Oceani deus, et Minerva, omnium artium dea, de principātu certābant et operibus suis se iactabant. Neptūnus equum velocissimum creavit, Minerva olīvam, arborem utilissimam, Atticae donavit. Incolae Atticae olīvam donum pretiosissimum putaverunt et palmam Minervae dederunt. Ex eo tempore olīva a Graecis arbor sacra putatur et in praecipua est deae tutela.

Супплетивные степени сравнения

(степени сравнения прилагательных, образуемые от разных основ)

Положительная степень Сравнительная степень Превосходная степень
bonus, -a, -um хороший melior, -ior, -ius лучший optĭmus, -a, -um самый хороший
malus, -a, -um плохой peior, -ior, -ius худший pessĭmus, -a, -um самый плохой
magnus, -a, -um большой maior, -ior, -ius бóльший maxĭmus, -a, -um самый большой
parvus, -a, -um маленький minor, -or, -us меньший minĭmus, -a, -um самый маленький
multi, -ae, -a многочисленные plures, -es, -a наиболее многочисленные plurĭmi, -ae, -a самые многочисленные

Упражнения

1. Определите склонение и образуйте степени сравнения прилагательных magnus, a, um; asper, era, erum; bonus, a, um; laudabilis, e; arduus, a, um.

2. Просклоняйте словосочетания error difficillĭmus, filia maior.

3. Проспрягайте глагол intellĕgo, lexi, lectum 3 в активном залоге системы перфекта.

4. Переведите предложения на латинский язык.

Земля больше Луны и меньше Солнца. Летом дни длиннее, а ночи короче. Ничего нет хуже лживого человека. Ничего нет лучше своей земли.

5. Переведите на русский язык.

1.Cedo maiori. 2. Ad maiōrem dei gloriam. 3. In optima forma. 4. Melior est canis vivus leōne mortuo. 5. Maximum in minimis. 6. Minimum minimōrum. 7. Usus est magister optimus. 8. Optimus mundus. 9. Minima de malis.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: