De Prometheo

Prometheus, qui auxilio Minervae homĭnes ex terrā et aquā fecĕrat, de genĕre humano bene meruit. Di saepe Prometheum ad epŭlas suas invitabant. Itaque consilium Iovis, qui omnes homĭnes necāre constituerat, Prometheo notum erat. Prometheus aliquando in caelum venit, ignem, quem Iuppĭter hominĭbus negaverat, de Olympo subduxit et hominĭbus donavit. Quamquam ira Iovis magna erat, genus humānum non delevit. Prometheum autem Vulcānus iussū Iovis in monte Caucaso ferreis catēnis ad saxum alligavit cotidiēque aquĭla iecur Promethei devorabat. Iecŏris pars, quam aquĭla interdiu devoraverat, noctu crescebat. Ita Prometheus ingentes dolōres tolerabat. Hercules aquilam sagittā necavit, Prometheumque liberavit.

De Tantălo

Tantălus, Iovis filius, rex Phrygiae, carissĭmus erat omnĭbus deis atque ad epŭlas eorum invitabatur. Sed tantam felicitātem sapienter conservāre nesciebat. Nam superbia quadam impulsus omnia deorum consilia, quae apud Iovem audiverat, hominĭbus aperiebat. Propter id scelus in Tartăro aeternis cruciatĭbus punītus est. Nam apud infĕros in aqua stans semper sitit et pulcherrĭmos fructus videns perpetuo esurit. Ubi enim aquam bibĕre parat, ea recēdit, ubi autem fructum captat, rami vento amoventur. Ne dormīre quidem misĕro licet, nam capiti eius saxum ingens impendet, cuius ruīnam semper timet. Talia de Tantălo poētae antiqui tradunt.

ВРЕМЕНА СИСТЕМЫ ПЕРФЕКТА

СТРАДАТЕЛЬНОГО ЗАЛОГА

Перфектные времена страдательного залога представляют собой аналитическую форму, состоящую из причастия прошедшего времени страдательного залога (participium perfecti passivi) и глагола быть (esse) в инфектных временах:

Perfectum indicatīvī passīvī PPP + esse в praesens
Plusquamperfectum indicatīvī passīvī PPP + esse в imperfectum
Futurum II indicatīvī passīvī PPP + esse в futurum I

Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: