De causa belli Troiani

Erant nuptiae Pelēi, regis Thessaliae, et Thetĭdis deae. Omnes dei invitāti erant praeter Discordiam. Dea Discordia ira commōta est et malum aureum inter epulantes iactavit, in quo inscriptum erat: “Pulcherrĭmae” (прекраснейшей). Diu Iuno, Minerva et Venus de malo certaverunt. Denique iussū Iovis a Mercurio ad Paridem, regis Priami filium, ductae erant. Iuno Paridi potentiam, Minerva sapientiam, Venus Helenam, pulcherrimam mulierem promisit. Paris Veneri malum tradidit. Paulo post a Priamo patre in Graeciam missus est. Ibi Helenam, Menelai regis uxōrem, rapuit. Hinc bellum Troiānum incipitur. Multos annos ad Troiam pugnatum est. Denique Troia a Graecis dolo capta et delēta est.

De errorĭbus Ulixis

Graeci, postquam urbem Troiam cepērunt, naves solverunt. Sed multi eorum tempestatibus disiecti sunt. Imprīmis Ulixes, rex Ithacōrum, longis errorĭbus per maria actus est. Socii eius boves sacras Solis dei interfecerunt atque ad cenam paraverunt; qua de causa in alto mari omnes naves Ulixis Iovis fulmĭne fractae et socii eius necāti sunt. Ipse, tempestāte coactus, ad insulam Ogygiam pervēnit, ubi nympha Calypso habitabat, et ibi septem annos vixit, ab illa nympha verbis blandis deceptus. Denĭque Calypso, a deis admonĭta, Ulixem in patriam remīsit. Sed Neptūnus mox navem eius fregit. Ulixes fame et frigŏre confectus ad Phaeacum insŭlam actus est, qui eum bene acceperunt. Paulo post ab illis in patriam missus est.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: