Proverbia. 1. Salus rei publĭcae suprēma lex

1. Salus rei publĭcae suprēma lex! 2. Dies diem docet. 3. Est modus in rebus. 4. Nulla dies sine linea (Plinius). 5. Contra spem spero. 6. Carpe diem. 7. Fallax species rerum. 8. Omnium rerum principia parva sunt (Cicĕro). 9. Bona fide. 10. Aequám meménto rebus in árduís // serváre méntem (Horatius). 11. Ad restim res rediit. 12. In me omnis spes mihi est.

De re publĭca.

Res publĭca – res popŭli est. Variae sunt formae et status rerum publicārum. Gloriam rei publĭcae exercĭtus defendit. Viri boni rem publĭcam amant, in rebus secundis et in rebus adversis rei publĭcae auxilio sunt. Cives saepe de rebus publĭcis atque de rei publĭcae commŏdis dispŭtant. Vir bonus nullum pericŭlum pro re publĭca, nullum incommŏdum pro patria vitat. Fidem virōrum Romanōrum poētae saepe laudābant. Diēbus festis popŭlus Romānus deis deabusque sacrificābat et pro re publĭca deos orābat.

Задание 18. Неличные формы глагола. Причастия.

Proverbia.

1. Serpentium morsus non petit serpentes. 2. Nihil agenti dies est longus. 3. Curae leves loquuntur, ingentes stupent. 4. Vocātus atque non vocātus deus aderit. 5. Albō dies notanda lapillō. 6. Hic desperatus. 7. Littĕra scripta manet. 8. Timeo Danaos et dona ferentes. 9. Abiens, abi! 10. Volens nolens. 11. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. 12. Alea jacta est. 13. Facĭle dictu, difficĭle factu. 14. Cupio, patres conscripti, me esse clementem (Cic). 15. Status quo.

De servis Romanōrum.

Romāni magnum numĕrum servōrum habēbant. Familia Romāna ex domĭnis et servis constābat. Servos Romāni bellis sibi parābant. Servi libĕri non erant; etiam filii servōrum servi esse debēbant. In villis, latifundiis, metallis Romanōrum divĭtum servi laborābant. Multi servi Graeci, viri docti, serviēbant Romānis atque non in agnis laborāre debēbant. Erant servi Graeci morbos curantes et sanantes, erant libĕros Romanōrum educantes et puĕros grammatĭcam, philosophiam, littĕras docentes. Domĭni, habentes in servos vitae necisque potestātem, crudelĭter eos puniēbant. Servi saepe fugiēbant, nonnumquam etiam contra domĭnos arma movēbant. Magnam servōrum seditionem Spartăcus regēbat. Ităque Romāni dicēbant: “Totĭdem inimīci sunt, quot servi”.

Задание 19. Неправильные глаголы. Глаголы сложные с esse.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: