Proverbia. 1. Si felix esse vis, esto

1. Si felix esse vis, esto. 2. Vita brevis, ars longa. 3. Non est facĭlis ad astra via. 4. Homo sapiens. 5. Veritātis oratio simplex est. 6. Sapienti sat(is). 7. Omnia mea mecum, porto. 8. Sol omnĭbus lucet. 9. Ópprĭme, dúm nova súnt, / subĭtí mala sémĭna mórbi (Ovidius). 10. Facĭlis descensus Averni. 11. Fúgit írreparábile témpus (Vergilius). 12. Ira furor brevis est. 13. Sermo mollis frangit iram.

14. Dónec erís felíx, multós numerábis amícos;

Témpŏra sí fuĕrínt núbĭla, sólus erís. (Ovidius)

De leōne magno et mure parvŭlo.

Leo dormiēbat. Ea tempestāte mus parvŭlus temĕre in dorsum bestiae insĭlit et bestiam e somno excĭtat. Leo murem capit, sed mus eum rogat et leo murem incolŭmem dimittit. Post paucos dies leo in laqueos venatōrum incĭdit et silvam clamōre ingenti implet. Mus rugītum audit et, ubi leōnem in laqueis videt, pro salūte grata laqueos dentĭbus arrōdit et leōnem pericŭlo ingenti libĕrat. Recte igĭtur, qui dicunt: nullīus exiguitātem et impotentiam spernĕre debēmus.

Задание 16. Существительные IV склонения.

Proverbia.

1. Altĕra manu fert lapĭdem, panem ostentat altĕra. 2. Pro domo mea dicam. 3. Manus manum lavat. 4. Per risum multum potĕris cognoscĕre stultum. 5. Lapsus linguae. 6. Usus est optĭmus magister. 7. Casus belli. 8.Sensim sine sensu aetas senescit nec subĭto frangĭtur (Cicero). 9. E fructū arbor cognoscĭtur. 10. Vultūs sensūs anĭmi indĭcant (Cicero). 11. Corpus visu tactuque manifestum (Quintiliānus). 12. Propĕras grandi gradu (Plautus). 13. Novus fructus, novus luctus.

De exercĭtu Romāno.

Exercĭtus Romānus de equitātu et peditātu constābat. Exercĭtus Romānus pro patriā pugnābat et victoriă exercituum gloriam magnam patriae parābat. Exercitui Romāno popŭlus gratias agēbat, nam oppĭda, vicos, agros, templa deōrum defendēbat. Poētae saepe laudant exercĭtus, qui patriam defendunt, et de exercituum victoriis saepe narrant. Cornua et tubae exercĭtum ad pugnam vocant.

Задание 17. Существительные V склонения.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: