De Archimedis morte

Bello Punĭco secundo magna classis Romanōrum Marcellō ducĕ Syracūsas, urbem Siciliae, diu oppugnāvit. Nam Syracusāni tam acerrĭme resistēbant, ut exercĭtus Romanōrum per tres fere annos urbem capĕre non posset. Syracusānos autem in urbe defendendā multum Archimēdes juvābat, vir doctissĭmus, variōrum bellicōrum opĕrum et machinārum inventor.

Tandem Romāni per dolum urbem cepērunt. Nam die festo, cum omnes fere Syracusāni vino oppressi dormīrent, delecta manus Romanōrum scalis admōtis in murum tanto silentio ascendit, ut custōdes eos non conspicĕrent. Tum caedes magna orta est. In hoc tumultu Archimēdes quoque perisse dicĭtur. Is, dum milĭtes Romāni urbem diripiēbant, domi sedēbat ita attente in cogitatiōne defīxus (nam in arēna formas quasdam describēbat), ut urbem captam esse non sentīret. Tum miles quidam in domum irrūpit strictōque gladio, quis esset, interrogāvit. Archimēdes autem nomĭne suo non indicāto: “Noli, - inquit, - tangĕre circŭlos meos!” Ităque a milĭte interfectus est. Marcellus, qui jam antea imperavĕrat, ut milĭtes vitae Archimēdis parcĕrent, cum mortem ejus cognovisset, honorifĭce Archimēdem sepelīri jussit. Multis annis post Cicĕro, cum in Sicilia quaestor esset, sepulchrum Archimēdis ab ipsis Syracusānis ignorātum invēnit. Quo in sepulchro inĕrat sphaerae figūra et cylindri.

Задание 28. Инфинитив. Инфинитивные обороты.

Varia.

1. Nihil Sequăni respondere, sed in eādem tristitiā permanēre (G.J.Caesar). 2.Tum demum Titurius trepidare et concursare cohortesque disponĕre (G.J.Caesar). 3. Legem brevem esse oportet. 4. De nihilo fieri nil posse, videmus (Lucretius). 5. Corrumpi mores in scholis, putant (Cicero). 6. Eventus docuit, fortes fortunam juvare (T. Livius). 7. Quem defendis, sperat se absolutum iri (Cicero). 8. Vix a te videor posse tenere manus (Ovidius). 9. Vivere cornīces multos dicuntur ob annos. 10. Quod tegitur, magnum creditur esse malum (Martialis).

In assiduo labōre thesaurus esse dicĭtur.

Agricŏla senex, mortem appropinquāre sentiens, filios ad lectum convocāvit et dixit: “Vidētis me a vobis discessūrum esse; in agro meo thesaurus defossus esse dicĭtur; ibi magnae divitiae esse dicuntur; eas repertūri esse videmĭni. Omnes eas divitias in vinea nostra quaerĭte et divĭtes erĭtis”. Paulo post pater anĭmam efflāvit. Filii autem, credentes in vinea thesaurum abdĭtum esse, totum vineae solum ligonĭbus eruērunt, at thesaurum nullum invenērunt. Sed autumno vidērunt agrum ubĕres uvas peperisse. Tum filii intellexērunt in assiduo labōre thesaurum defossum esse.

Задание 29. Сослагательное наклонение.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: