De vulpe et corvo

Corvus aliquando caseum raptavĕrat et laetissĭme cum praeda in altam arbŏrem evolavĕrat. Procul id spectavĕrat vulpes et ipsa caseum habēre optāvit. Ităque formam et nitōrem pennārum corvi collaudābat: “Certe etiam vocem eximiam habes: non enim avis tam pulchra, sine pulchra voce erit; canta tandem!” Corvus gaudēbat laudĭbus vulpis et vocem suam ostentāre optāvit; sed cum rostrum hiāvit, decīdit caseus. Tum vulpes caseum devŏrat et dicit: “O corve, vocem habes, mentem autem non habes”.

Задание 24. Perfectum indicativi passivi.

De Galliā.

Caesar in libris, qui Commentarii de bello Gallĭco nominantur, et de bellis, quae cum popŭlis Gallōrum et Germanōrum Romani gerebant, et de morĭbus institutisque eorum scripsit.

Pleraeque Gallōrum gentes a Julio Caesăre jam victae sunt. Una tamen gens – nomĭne Arverni – diu Romanis restĭtit. Regŭlus Arvernōrum Vercingetorix, dux summae fortitudĭnis, multis proeliis defessus, intra moenia oppĭdi Alesiae fugatus est. Mox Caesar advēnit et oppĭdum obsidere statuit.

Castra extra moenia a Romanis posĭta sunt et oppĭdum extĕro muro cinctum est. Post multos menses obsidii incŏlae Alesiae cibo et aquā carebant. Tum princĭpes arma Romanis dare constituerunt. Milites, qui vi et armis capi non potĕrant, fame victi sunt. Multi Gallōrum statim occisi sunt; cetĕri cum Vercingetorīge in vincŭla conjecti sunt. Proxĭmo anno Romam adducti sunt; ibi Caesar Gallos triumpho duxit; deinde misĕros capĭte damnavit.

Задание 25. Plusquamperfectum indicativi passivi. Futurum II indicativi passivi.

Varia.

1. In eundem portum, ex quo eramus egressi, magnā jactati tempestate, confūgimus (Cicero). 2. Datĕmes postĕro die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat (Cornelius Nepos). 3. Bellum Illyriis, propter unum ex legatis, qui ad eos missi errant, occīsum, indictum est, subactique in deditionem venerunt (Titus Livius). 4. Caecus est virgis Athenagoras, qui in fame frumentum exportare erat ausus (Cicero pro L. Flacc.). 5. Ne Ciceronis quidem temporĭbus intellegebantur eă, quae, regnante Romŭlo aut Numā, scripta erant (Muretus). 6. Gregorius, pontĭfex maximus, ad quingentōrum aureōrum nummōrum stipendium, quod mihi jam pridem constitutum erat, ducentos adĭci jussit (Muretus). 7. Nihil est virtute amabilius; quam qui adeptus erit, ubicunque erit gentium, a nobis diligetur (Cicero). 8. Carpite florem, Qui nisi carptus erit, turpiter ipse cadet (Ovidius). 9. Qui prior strinxerit ferrum, ejus victoriă erit (Titus Livius).

10. Ergo etiam, quum me supremus adederit ignis,

Vivam, parsque mei multa superstes erit (Ovidius).

11. Qui erit rumor, id si feceris! (P. Terentius Afer).

12. Omnis enim res, -

Virtus, famă, decus, divina humanăque pulchris

Divitiis parent; quas qui construxĕrit, ille

Clarus erit, fortis, justus (Q. Horatius Flaccus).

Задание 26. Числительные.

De diĕbus et mensĭbus.

Antiquissĭmis Romae temporĭbus annus non in duodĕcim menses, ut nunc, sed in decem menses divīsus erat. Cui rei testimonio sunt nomĭna mensium, quōrum ultĭmus December, id est decĭmus, appellātur.

Primus anni mensis erat Martius, qui a deo Marte nomen suum traxit. Secundus mensis erat Aprīlis, a Venĕre deā, quae apud Graecos Aphrodītae nomen habēbat, appellātus. Tertius – Majus, a nomĭne Majae sive Majestae, antiquissĭmae Italōrum deae, appellātus, quam illi sicut ipsam terram matrem colēbant. Quarto mensi nomen Junius fuit, quod nomen Junōni, deae, Jovis conjŭgis debebātur. Quintus autem mensis Quintīlis appelabātur, sextus – Sextīlis, septĭmus – September, octāvus – Octōber, nonus – November, decĭmus, ut jam pridem dixĭmus, December.

Postea Romāni mensem Quintīlem in Gaii Julii Caesăris honōrem Junium nominavērunt, mensem autem Sextīlem – Augustum, in Octaviāni Augusti imperatōris laudem.

Numa Pompilius, secundus rex Romanōrum, annum in duodĕcim menses ad cursum lunae descripsisse narrātur duōbus mensĭbus Januario et Februarīo eum augens. Mensis Januarius, qui a Jano, principii deo, nomen habet. Februarius a februo, Romanōrum ritu sacro, appellātur. Sed postea Januarius primus anni mensis factus est, sed nomĭna mensium mutāta non sunt.

Задание 27. Наречия. Степени сравнения наречий.


Понравилась статья? Добавь ее в закладку (CTRL+D) и не забудь поделиться с друзьями:  



double arrow
Сейчас читают про: