double arrow

УЧЕБНЫЕ ТЕКСТЫ


1. De fabulis poetarum antiquorum.

Saepe fabulas poetarum antiquorum legimus. In fabulis poetae antiqui de natura narrant. Fabulae antiquae scientias veras de natura et personis etsi non dant, tamen bene vitam et studia populorum antiquorum monstrant. Libenter legimus fabulas et narramus liberis nostris.

2. De Graecorum et Romanorum deis.

Graeci et Romani antiqui non unum Deum, sed multos deos deasque colunt. Primus in numero deorum Maximus et Optimus Juppiter, filius Saturni et Rheae, est. Locus, ubi Juppiter sedet et mundi imperium tenet, est Olympus altus, stellae vicinus. Inde deus deorum, dominus caeli et mundi tonat et fulminat: equi rapidi dei per totum mundum volant. Juppiter ventos et procellas in terram mittit. Idem gratia sua naturam tranquillat. Uxor dei maximi Juno est, dea nuntiarum.

Secundus Saturni filius Neptunus, deus oceani est.Neptunus et uxor ejus Amphitrita oceanum regnant. Mare tranquillum est, si deus aquarum per undas equis suis procedit. Si autem ira commotus tridente (трезубцем) dividit aquas, fluctuat oceanus magnus.

Saturni tertius filius Pluto est, horridus dominus umbrarum, deus inferorum. Pluto et uxor ejus Proserpina, deae agriculturae, sub terra habitant, ibique divitias magnas - argentum et ferrum et aurum et gemmas varias - tenent.

Juppiter multos liberos habet. Minerva dea sapientiae et belli est; Diana regina silvarum et dea lunae; Apollo, frater Dianae, deus artis (икусства) et scientiarum, patronus poetarum; Venus, dea pulchra et praeclara amoris (любви). Maritus ejus (его) Vulcanus est. Mars est deus belli et pugnarum. Bacchus laetus deus est vini et uvarum. Dei deaeque in Olympo habitant. Multa templa et oracula deis sacra sunt.

3. De Aesculapio.

Multi apud Graecos clari medici sunt. Primus Graecorum medicus Aesculapius est, vir doctus, peritus et ingeniosus. Postea Aesculapius medicorum deus est. In libris Homeri de liberis Aesculapii legimus. Multa templa Graecorum Aesculapio sacra sunt. Templa Aesculapii plerumque in lucis sunt; luci quoque deo sacri sunt. Medici Graecorum ad templa domicilia habent. Virum aegrum medici in templo ponere solent. Cum aeger addormit, deus ei (ему) in somno medicinam demonstrat. Aeger somnum medicis narrat, et medici remedium designant. Si convalescit aeger, morbum suum et remedium in tabula inscribit et muro templi ponit. Ita gratias deo agit.




4. De amicitia lupi fabula.

Asinus aeger erat. Filium parvum habebat. Filius in stabulo aegrum curabat. Stabulum clausum erat. Ad aegrum asinum properant lupi et stabulo appropinquant. Tum unus e lupis ostium stabuli pulsat et clamat: "Aperi, mi aselle ( о мой осёл)! Amici tui appropinquant". Filius lupis respondet: "Amicorum verba blanda audio, sed lupos improbos video".

5. De bellis.

Antiqui Graeci et Romani bella gerebant, terras populorum vicinorum invadebant, incolas interficiebant aut captivos secum apportabant; victos premebant. In numero servorum apud Graecos et Romanos multi captivi erant. Nobis autem bella odiosa sunt. Itaque bella vitabimus, justitiam atque amicitiam inter populos colemus, pacem (мир) defendemus. Vita nostra pulchra erit.

6 .De castris Romanis.

A Romanis castra ponebantur. Primum a tribuno locus capitur, ubi aqua et cibus facile inveniuntur. Deinde quadratum spatium signabatur et muniebatur. In mediis castris multa tabernacula ponebantur. Impedimenta et spolia in spatio inter tabernacula cumulabuntur. In castris munitis custodiae per vallum disponentur. Si Poeni vallo appropinquabunt, statim a custodiis cernentur. Signum tuba extemplo dabitur. Itaque copiae securae dormient in castris. Tribunus dicit: "Castra extemplo movebuntur et arma a vobis parabuntur. Si strenui eritis et fortiter pugnabitis, Poeni a vobis depellentur et vincentur. Tum praemia vobis tribuentur."

7. De Sparta.

Sparta olim erat oppidum Graeciae. Lacedaemonii aut Spartani erant incolae Spartae. Id oppidum muros non habebat, nam in viris erat praesidium oppidi. Arma Lacedaemoniorum scuta et hastae et gladii erant. In gymnasiis Spartae pueri ludebant et discebant: gymnasium erat schola disciplinae et patientiae. Corona lauri aut praemium pueris dabatur. Simulacra Mercurii dei gymnasia ornabant, nam in tutela Mercurii erant.

8. De theatro antiquo.

Primum theatrum antiquum Athenis saeculo sexto ante aeram nostram aedificatum erat ( был построен). Id theatrum in fano Dionysii erat. In medio theatro erat orchestra, ubi tragoediae agebantur. Ante orchestram aedificium erat. Id aedificium scaena appellabatur. Incolae Athenarum tragoedias in clivo vicino spectabant. Id loum, ubi incolae sedebant et tragoedias spectabant, theatrum appellabatur. In orchestra tragoediae agebantur et chori cantabant, in scaena autem variae machinae habebantur. Auxilio earum machinarum imprimi dei aut deae in tecto scaenae apparebant. Inde proverbium: "Deus ex machina".



9. De domicilio Romano.

Romani luxuriam amabant, magnifica domicilia sibi aedificabant. Sed domicilium Romanum aliter aedificabatur atque nostrum. Villa urbana satis ampla erat et saepe nullae fenestrae in muris habebantur. Per portam vir Romanus intrabat in vestibulum et deinde in atrium latum.

In medio tecti magna lacuna erat, compluvium nominabatur. Per lacunam aqua pluviarum impluvium complebat, in solo factum. Atrium per lacunam tecti illustrabatur.Mensis pulchris, picturis in muris, lucernis atrium ornabatur. In atrio erat focus, locus sacer, ubi parva simulacra penatium (пенатов, богов-покровителей), ex cera facta, erant. Tectum columnis altis sustinebatur.

Atrium circumdabatur cubiculis aliisque cellis parvis et angustis. Triclinum erat locus, ubi familia Romana cenabat. Lecti circum mensam parvam locabantur. Convivae non sedebant, sed in lectis accumbebant. Post tablino saepe aditus in hortum patebat, ubi Romani ambulabant. Unus ex poetis de domicilio Caesaris (Цезаря) scribebat: "Una domus - urbs est."

10. De Proserpina.

Ceres dea antiqua agricolarum erat. Ceres filiam Proserpinam habebat. Olim Proserpina, puella pulchra, in agris pratisque Sicilae ambulabat, cum amicis suis ludebat. Subito equos nigros et vehiculum aurum videbat. In vehiculo Pluto, rex inferorum, sedebat. Pluto puellam rapiebat et sub terram in regnum suum portabat et eam reginam inferorum faciebat. Ceres, mater Proserpinae, quod filiam suam in terra invenire non poterat, putabat Prosepinam mortuam et deflebat filiam suam.

Jam in terra semper frigida hiems erat, plantae non florebant, agri non arabantur. Homines (люди) et bestiae non poterant vivere.

Tum Iuppiter sic Proserpinae dicebat: "Per sex menses (в течение шести месяцев) in terra vive, et sex menses sub terra cum tuo marito". Itaque nunc per sex menses Proserpina in terra vivere poterat, et mater laeta erat. Ver et aestas tum in terra erant. Postea Proserpina ad maritum suum sub terram veniebat, et mater Ceres erat dolorosa, et in terra autumnus et hiems erant, et tota natura dormiebat.



11. De servis Romanorum.

Romani magnum numerum servorum habebant. Familia Romana ex dominis, liberis, servis constabat. Romani servos bellis sibi parabant. Servi liberi non erant; etiam filii servorum servi esse debebant. In villis, latifundiis, metallis Romanorum opulentorum servi laborabant. Servus, nisi domino suo parebat, dominum timere debebat; nam dominus servum suum verbis malis durisque monebat et flagellis verberabat.

Multi Graeci, viri docti, erant servi Romanorum. Itaque in agris non laborare debebant. Alii servi Graeci morbos et sanabant, alii liberos Romanorum educabant et pueros grammaticam, pholosophiam, litteras docebant. Narrabant pueris de

claris poetis Graecorum, ut de Homero et Hesiodo, et de philosophis, ut de Democrito et Pythagora, et de aliis viris doctis. Liberi libros poetarum Graecorum amabant et saepe tragoedias et comoedias clarorum poetarum legebant.

12. In schola.

Schola nostra haud procul a foro oppidi nostri sita est

Hora studii instant. Jam cuncti discipuli adsunt. Magister in auditorium intrat, discipuli surgunt et magistrum salutant.

Magister. - Salvete, amici! Assidite! Quis hodie abest?

Discipuli. - Nemo abest, cuncti hodie adsumus.

M. - Bene. Silentium! Quis hodie respondere potest?

D. - Ego possum! - Ego possum! - Cuncti possumus!

M. - Tacete, discipuli, nolite clamare, dum in auditorio estis. Cuncti potestis? Tu, Marce, potes-ne conjungere verbum Latinum "abesse"?

Marcus. - Ita est, magister, possumus.

13. De Hannibale.

Celebris erat Carthago, celebria erant templa et aedificia urbis, celebre est nomen Hannibalis, egregii et fortis Carthaginiensium ducis. Hannibal erat vir acri ingenio, civibus suis consiliorum gravium auctor, militum dux impavidus et belli peritus, miles celer et fortis. Victor magnarum copiarum equestrium et pedestrium erat.

Nobilis et memorabilis est Romanorum clades Cannensis (при Каннах). Memoria cladis Cannensis Romanis semper acerba et tristis erat. Copiae equestres et pedestres Hannibalis ducibus et militibus Romanorum diu causa timoris erant. Discordia Carthaginiensium erat causa cladis Hannibalis.

14. De Mario et Sulla.

Marius et Sulla, viri genere et ingenio dissimiles, sed pares gloriae cupiditate, auctores belli civilis Romanorum erant. Gajus Marius, humili loco natus, vir erat animo aspero et crudeli, rudis litterarum, sed insigni robore corporis et belli peritus. Sulla, nobili natus, forti et audaci animo, egregiaque cognitione Romanarum et Graecarum litterarum doctus erat. Romae tum gravia et tristia tempora erant. Milites Marii Romam, quasi hostilem urbem, tractabant; cives nobiles necabant, omnia ferro ignique vastabant. Postea Sulla urbem occupavit (занял).

15. De Gallia antiqua.

Caesaris tempore in Gallia duo genera eorum hominum erant, qui erant honore: druides et equites. Nam plebs, quae ingenti vectigali gravique injuria premebatur, servorum paene loco habebatur; itaque sors ejus gravis et tristis erat. Homines volebant vectigalibus liberari (освободиться), in servitutem se nobilibus dabant. Fortuna nobilium felix erat. Plebs magno et gravi onere vectigalium premebatur, druides autem omnibus vectigalibus et militia liberabantur. Ei sacrificia publica et privata curabant et in omnibus controversiis judices erant. Equites in bello cum hostibus pugnabant. Homines scelere turpi inquinati (осквернённые) a druidibus gravi poena afficiebantur. De Gallorum moribus multa in Caesaris libro, qui “Commentarii de bello Gallico” inscribitur, legetis.

16. De Cyclopibus.

Ulixes in itineribus suis insulam parvam in mari Interno visitabat, ubi Cyclopes incolebant. Insula vasta erat, omnia pulchra erant: aer purus, in silvis - umbra, campi fertiles, prata viridia et mollia. Graves vites sine cura et labore uvas dulces praebebant. Per prata caprae graciles ambulabant. Incolae illius regionis Cyclopes erant, homines ingenti corporis magnitudine.

Cyclopes, terribiles visu, uno oculo in fronte insignes, qui neque divinas neque humanas leges colebant. Neque rex, neque consilia communia Cyclopibus erant. In antris obscuris singuli habitabant. Cibum Cyclopum saepe homines vivi erant. Polyphemus, id nomen Ciclopi erat et in antrum cujus Ulixes cum comitibus suis intrabat, multos comites ejus vivos devorabat.

17. De filio Croesi.

Croeso, Lydiae regi, filius erat: insignia forma et praestanto ingenio. Tamen loqui (говорить) non poterat. Medici omni arte curabant eum, sed nihil efficere potuerunt.

Aliquando urbs, in qua rex et filius ejus erant, ab hostibus capiebatur. Cum miles, gladium tenens, Croesum irruebat, adulescens summa vi (от vis) studens clamare, subito magna voce exclamavit: «Parce Croeso!» Hostis verba ejus audiebat et rex vita donabatur. Ex eo tempore filius regis jam loqui poterat.

18. De Roma antiqua.

Roma veterrima urbs Italiae putatur; coloniae autem Graecorum, in ora Italiae sitae, veteriores sunt. Primo urbs parva erat; ea vias angustissimas et domus humillimas habebat; aedificia autem publica ampliora et magnificiora erant. In Capitolio, arce Romana, Jovi Optimo Maximo templum celeberrimum erat. Imperatorum temporibus urbs dissimillima erat vetustiori: viae latissimae, domus maximae, fora amplissima erant. Tamen prope pulcherrima aedificia divitum miserrima pauperum habebantur. Roma templis plurimis et simulacris pulcherrimis ornabatur. Templa Romana simillima templis Graecis erant. Maximus est numerus monumentorum veteris Romae.

19. De Carthagine.

In litore Africae contra Italiam sita erat Carthago, urbs antiqua et nobilis. Ea erat caput rei publicae Carthaginiensium, qui praecipue mercatura maritima divitias et potentiam sibi parabant et cum ipsis Romanis de principatu contendebant. Multa inter eos bella gerebantur, multi duces rebus gestis terra marique gloriam comparabant. Nobilissimus autem dux Carthaginiensium et periculosus hostis populi Romani Hannibal erat.

20. De exercitu Romano.

Exercitus Romanus praesidium civitatis Romanae erat. In exercitu Romano peditatus equitatum numero superabat. Omni legioni tribuni militum praeerant, universo exercitui imperabat dux. Duces exercitus Romani belli periti erant, milites erant audaces et fortes. Exercitui Romano metus non erat notus. Adventus et aspectus exercituum Romanorum saepe hostibus causa metus erat.

In exercitibus Romanis magnus erat numerus civium et sociorum. Temporibus imperatoris Augusti exercitus Romani in Germania erant. Milites telis et armis egregiis, severa disciplina militabant, impetu acri multis hostium exercitibus interitum parabant.

21. De puero mendaci.

Puer, custos ovium,saepe per jocum auxilium rogavit magna voce clamans (крича): "Auxilium mihi date! Lupus adest!" Vicini auxilio veniebant, sed lupum non videbant, et puer eos irridebat. Aliquando lupi re vera in oves irruerunt, et puer, ut antea, clamavit:"Lupi adsunt! Auxilium mihi date!" Sed nemo puero mendaci credidit neque ei auxilium dedit,et lupi multas oves arripuerunt.

22. De Solone et Croeso.

Solo, ille sapiens, qui leges utilissimas Atheniensibus scripsit, terras alienas libenter visitabat. Aliquando Croesus, Lydiae rex, Solonem invitavit, nam divitias suas viro sapienti ostendere desideravit. Croesus Solone divitior, sed Solo Croeso sapientior erat.

Croesus, qui se ipsum felicissimum putabat (nam divitissimus erat), Solonem interrogavit: “Quem tu, vir sapiens, omnium hominum felicissimum putas?” Solo respondit:”Tellum Atheniensem felicissimum puto, nam filios bonos honestosque educavit et ipse pro patria pugnans (сражаясь) morte honestissima vitam finivit”. Alios quoque viros, qui mortem honestam habuerant, nominavit; tum rex iratus:”Nonne me felicissimum omnium hominum putas? Quis enim pulchriores vestes, splendidiores gemmas, aedificia ampliora habet?” “O rex, - inquit Solo, - nunc te divitem et regem video, sed felicem non prius te nominabo, quam vita bona et honesta morte finiveris. Nemo ante mortem a me felix nominabitur.”

Haec verba Solonis regi non placuerunt, et Croeso sapientiam illius parvi aestimavit. Sed paulo post a Cyro, rege Persarum, in pugna victus, ipse se felicitate sua dubitavit.

23. De Romanis.

Romulus, quia Romani mulieres non habebant, ad gentes finitimas legatos misit uxores petitum (чтобы просить). Finitimi Romanis filias suas in matrimonium non dederunt. Itaque Romani ludos instruxerunt et Sabinos spectatum (чтобы посмотреть) invitaverunt. Sabinorum gens cum liberis uxoribusque Romam venit. Dum invitati ludos spectabant, juvenes Roma filias eorum rapuerunt.

24. De Daedalo.

Daedalus, artifex clarus, Athenis casu (случайно) hominem necavit. Itaque cum Icaro filio ex urbe Athenis fugit et in insulam Cretam ad regem Minoem emigravit. Ibi jussu regis labyrinthum aedificavit. Postea Daedalus consilium cepit in patriam remigrare. Minos autem Daedalum et Icarum retinuit atque etiam in labyrintho inclusit. Tum Daedalus dolum excognavit: nam ex pennis quattuor alas fecit et cum Icaro avolavit. Sed Icarus ad solem prope advolavit, sol ceram, quae pennas vinxit, tabefecit. Icarus in mare cecidit (от cado) et periit (от pereo). Daedalus in Siciliam pervenit.

25. De Prometheo.

Prometheus, qui auxilio Minervae homines ex terra et aqua fecerat, de genere humano bene meruit. Dei saepe Prometheum ad epulas suas invitabant. Itaque consilium Iovis, qui omnes homines necare constituerat, Prometheo notum erat. Prometheus aliquando in caelum venit, ignem, quem Iuppiter hominibus negaverat, de Olimpo subduxit et hominibus donavit.

Quamquam ira Iovis magna erat, genus humanum non delevit. Prometheum autem Vulcanus jussu Jovis in monte Caucaso ferreis catenis ad saxum alligavit cotidieque aquila jecus Promethei devorabat. Jecoris pars, quam aquila interdiu devoraverat, noctu crescebat. Ita Prometheus ingentes dolores tolerabat. Postea Hercules aquilam sagitta necavit Prometheumque liberavit.

26. Midas

Certabant quondam Apollo et Pan. Apollo lyram habebat, Pan fistula cantebat. Arbiter palmam Apollini adjudicavit, solus Midas repugnabat. Tum Apollo ira commotus asininas ei aures dedit. Diu hoc omnibus latuit, nam rex altam gestabat mitram. Postremo servus, qui capillos regi resecabat, vitium animadvertit. Quantopere eum hoc secretum premebat! Sed narrare non audebat. Tandem cogitavit. Semel secretum scrobem fodit et in hunc scrobem susurrit: "Midas rex aures asininas habet!" Deinde scrobem rursus implevit. Sed eo loco arundo (камыш) crevit, quae semper susurrabat: "Midas rex aures asininas habet!"

27. Primus cursus Marathonius.

Darius, rex Persarum, Graeciam vincere desideravit. Ad Atticam, patriam Atheniensium, cum militibus navigavit. Athenienses timuerunt et ad Spartanos Phidippidem cursorem juvenum miserunt et auxilium quaesiverunt. Sed ubi Phidippides ad oppidum Spartanorum venit et periculum demonstravit, Spartani auxilium non miserunt.

Tum Athenienses periculum a patria prohibere non dubitaverunt. In campo Marathonio proelio magno cum Persis contenderunt. Athenienses vicerunt et Persas e Graecia egerunt. Athenienses clamaverunt :" Curre, Phidippides, et populo victoriam nostram nuntia!" Phidippides per montes celeriter cucurrit. In forum irrupit. "Gaudete! - clamavit,- Persas vicimus!" Tum moriens (мёртвый) cecidit. Hic erat primus cursus Marathonius, quem etiam nunc per annos servavimus.

28. Rusticus et canis fidelis.

Rusticus quidam in agro erat. Filium autem, qui in cunis dormiebat, reliquit cani. Arrepsit grandis anguis, quae puerum mordere in animo habebat. Sed custos fidelis, eum necare studens, cunas vertit.

Paulo post ex agro venit agricola. Cunas versas videns, ira accenditur. Temere custodem fidelem necavit ligone. Sed ubi cunas restituit, supra anguem mortuum repperit puerum vivum et incolumem.

Poenitentia peccati tum sera fuit.

29. De lupo esuriente.

Lupus esuriens cibum quaerebat. Tandem audivit intra domum rusticam puerum plorantem et matrem clamantem:"Nisi desiveris, lupo te dabo". Itaque lupus praedam exspectans totum diem ibi stabat. Sed vesperi (вечером) audivit matrem dicentem:"Mi fili (V.S. от meus filius),bono animo es. Lupus te non habebit:si venerit, necabimus eum". Tum lupus tristis recedens: "Homines,- inquit,- alia dicunt, alia sentiunt".

30. De Ulixis.

Ulixes et socii ejus, Troja domum reddientes, boves sacras Solis deo interfecerunt et ad cenam paraverunt; qua de causa in alto mari omnes naves Ulixis Jovis fulmine fractae sunt et socii ejus necati sunt. Ipse Ulixes, tempestate coactus, ad insulam Ogygiam pervenit; ubi apud nympham Calypso septem annos vixit, ab illa nympha verbis blandis deceptus.

Postquam Calypso, a deis admonita, eum in patriam remisit; sed navis ejus a Neptuno deo fracta est. Ulixes, fame et frigore confectus, ad Phaeacum insulam actus est, qui eum bene acceperunt. Paulo post ab illis in patriam missus est.

31. De causa belli Trojani.

Erat nuntia Pelei et Thetidis deae. Omnes dei invitati erant, praeter Discordiam. Dea Discordia ira commota est et malum aureum inter cenantes jactavit, in quo inscriptum erat: “Hoc est donum deae pulcherrimae”. Diu Juno, Minerva, Venus de malo certabant. Denique jussu Jovis a Mercurio ad Paridem, regis Priami filium, ductae erant. Juno Paridi potentiam, Minerva sapientiam, Venus Helenam, pulcherrimam omnium mulierum, promisit. Paris Veneri malum tradidit. Paulo post a Priamo patre in Graeciam missus est. Ibi Helenam, Menelai regis uxorem, rapuit. Haec fuit causa belli Trojani. Multos annos ad Trojam pugnatum est. Denique Troja a Graecis dolo capta et deleta est.

32. De concordia.

Filii agricolae cujusdam semper inter se litigabant. Pater ad concordiam eos revocabat et monebat: “Filii mei! Obtemperate mihi et concordiam colite! Concordia amorem nutrit!” Sed filli praecepta patris neglegebant. Tum agricola virgularum fasciculum filiis dat et “Fasciculum hunc, - inquit, - frangite!” Sed filii frustra fasciculum frangere studebant. Tum pater: “Id vobis exemplo erit! Tuti ab injuria hostium eritis, quamdiu inter vos amor et concordia erit. At quando discordia et rixae inter vos erunt, inimici et viri mali vobis nocebunt. Memoria verba tenete: Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.”

33. De nauta et agricola.

Mores et studia nautae et agricolae diversa sunt. Hic stabilem habet sedem, ille locum mutat. Ab hoc mores antiqui servantur, ille mores alienos amant. Huic tantum sermo patriae, illi aliae quoque linguae notae sunt. Hujus vita tranquilla est, illius periculorum plena. Hunc agri et prata, illum fluvii et maria delectant. Sermones quoque nautarum et agricolarum diversi sunt:

Navita de ventis, de tauris narrat arator,

enumerat miles vulnera, pastor oves.

34. De Vestalĭbus virginĭbus

Si antĭquis fabŭlis credĭmus, jam ante Urbem condĭtam fuērunt Vestāles virgĭnes, nam Rhea Silvia, Romŭli et Remi mater, Vestālis fuit. Postea Numa Pompilius, secundus Romanōrum rex, Vestalĭbus leges dedit. Ex eo tempŏre fuērunt primum quattuor, deinde sex, deinde septem Vestāles, inter viginti tenĕrā aetāte puellas delectae. Per triginta annos in Vestalium aedĭbus mansērunt et ignem sacrum in Vestae aede aluērunt.

Per id tempŏris spatium aspĕrā disciplīnā contentae sunt. Vitam puram agĕre debēbant, nam in matrimonium eas duci (вступать) lex vetābat. Si quae Vestālis officium suum neglegēbat, gravissĭmā poenā afficiebātur: usque ad mortem verberabātur aut viva in sepulcrum conjiciebātur. Maxĭma vero erat eārum auctorĭtas: si quis capĭtis damnātus Vestāli virgĭni forte occurrēbat, magistrātūs ejus vitae parcĕre debēbant.

35. De initio belli Persici.

Anno quadringentesimo octogesimo ante aeram nostram Xerxes, rex Persarum, ingentem exercitum ex Asia in Europam duxit. Ubi Hellespontus angustissimus erat, duobus pontibus fretum junxerat, ibique exercitum traduxit; consumpti autem erant septem dies totidemque noctes, priusquam omnes copiae in Europam transportatae sunt.

Ad tantas copias terrestres accedebant non minus magnae maritimae, nam rex mille ducentas naves longas compaverat et duo milia onerarium.

Aditus in Graeciam per Thermoplas angustissimus erat. Ab altera parte mons altissimus, ab altera mare viam claudit; via vix duobus curribus spatium praebet. Ad hunc angustium locum Leonidas, rex Lacedaemoniorum, copias pedestres Graecorum duxerat.

36. De servis Romanorum.

Condicionem servorum Romanorum, quorum multi , in urbibus externarum terrarum empti aut bellis capti, in Italiam tracti erant , malam fuisse constat. Tristior, quam sors servorum urbanorum, erat sors eorum, qui in ludis gladiatoriis exercebantur, aut, catenis vincti, agros dominorum colebant. Notum est servos, crudelitate dominorum adductos, se liberare temptavisse.

Secundo jam ante aeram nostram saeculo eos, Euno duce, bellum paravisse scimus. A rerum scriptoribus Romanis cognovimus Spartacum Thracem primo ante aeram nostram saeculo cum plurimis servis e ludo gladiatorio effugisse et, magnis copiis undique coactis, exercitibus Romanis terrori et perniciei plenos fere duos annos fuisse.

37. Duo amici et ursus.

Duo amici, qui in itinere erant, subito ursum viderunt. Tum alter eorum perterritus arborem ascendit; alter, credens se sine auxilio amici suis viribus ursum superare non posse, in terram se jecit: sciebat enim ursos corpora mortuorum repudiare. Itaque, terra jacens, animum continebat, simulans se mortuum esse. Ursus, toto corpore jacentis pertemptatus, denique discessit, nam hominem esse mortuum putabat. Paulo post amicus, qui de arbore descenderat, alterum per jocum interrogavit; «Quid ursus ad aurem tibi dixit ?» «Pulchrum, - inquit ille, - proverbium: amicus verus – rara avis.»

38. De Ennio poeta et de Nasica.

Nasica aliquando Ennium poetam visitatum (с визитом) venit. Cui ancilla dixit dominum domi non esse et tarde domum venturum esse. Sed Nasica ei non credidit,nam sensit illam jussu domini respondisse et Ennium intus esse. Postridie poeta Nasicam visitatum venit et ostiarium rogavit:" Est-ne domi dominus tuus?" Tum Nasica,qui domi erat, clamavit se domi non esse. Tum Enneus:"Credis me vocem tuam non cognoscere?"At Nasica:"Ego ancillae tuae credidi, et tu mihi ipsi non credis me domi non esse?"

39.De patre felici.

Scriptores narrant Diagoram Rhodium tres filios habuisse: unum pugilem, secundum pancratiasten, tertium luctatorem. Qui omnes Olimpiis certabant. Pater sperabat filios in certaminibus victuros esse. Ipse Olympiae aderat et vidit omnes vincere eodem die et coronis ornari. Adulescentes felices patri oscula dabant, populus flores in eos jaciebat. Sed eidem scriptores narrant Diagoram, gaudio commotum, in stadio, in osculis et in manibus filiorum animam efflavisse.

40. De Parrhasio et Zeuxide, celeberrimis pictoribus Graecis.

Parrhasius et Zeuxis celeberrimi esse pictores Graeci habebantur. Parrhasius certanvisse in arte cum Zeuxide dicitur. Zeuxis pinxit uvas tam veris uvis similes , ut (что) aves ad tabulam advolarent (подлетали – усл. накл.). Tum Parrhasius tabulam attulit, in qua linteum pictum erat. Zeuxis deceptus verum esse linteum et sub eo picturam occultari putavit. Is linteum removere et picturam aspicere voluit. Tum Zeuxis errorem suum intellectus, inquit: ”Vicisti, Parrhasi: ego enim aves fefelli, tu autem eundem - artificem”.

Narratur etiam Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem; ad eas uvas etiam aves advolabant, ut ad naturales. Pictor autem contentus non erat et iratus: “Uvas, - inquit, - melius quam puerum pinxi; puer vero similis esse non videtur, si aves ad eum advolare non timent”.

41. De Tantalo.

Tantalus, Jovis filius, omnibus deis carus erat et Juppiter jussit eum admitti ad convivia deorum, vetuit tamen ea, quae audiverat, hominibus aperire. Tantalus autem putabat hoc sibi licere. Ob eam perfidiam Juppiter jussit eum apud inferos in media aqua stare, Juppiter jussit aquas recedere, si Tantalus haurire cupiebat. Item poma pulcherrima ei super caput pendebant, sed, si is ea cupiebat decerpere, Juppiter jussit ramos vento amoveri.

42. De viro cupido.

Vir quidam gallina, quae cotidie ovum aureum pariebat, habuisse traditur. Homo cupidus contentus non erat iis ovis, quae cotidia accipiebat, et sperans magnam copiam auri intra ventrem gallinae inesse: “Occidam, - inquit, - illam et omne aurum habebo”. Necavit igitur gallinam, sed nihil invenit; itaque neque aurum, neque ova, neque gallinam habet. Recte igitur proverbium: avarus semper eget.

43. De initio belli Trojani.

Omnibus vobis notum est, a Paride Helenam raptam et in urbem Trojanorum abductam esse. Traditur omnes duces Graecorum promisisse se cum Menelao in Asiam navigaturos esse. Ulixes solus insaniam simulavit. Sed unus ex legatis intellexit insaniam ab Ulixe simulatam esse, et hic una cum ceteris in Asiam navigavit.

Initio Graeci sperabant bellum brevi tempore confectum iri. Calchas autem deorum monitum praedixit Trojam decem per annos obsessum iri: nam draco ad arborem prosiluit et octo passeres una cum matre devoravit. Sacerdos inquit: “Signum illud, a Iove missum, ostendit post novem annos Trojam a vobis expugnatum iri.”

44. Hic Rhodus, hic salta!

Reversus quidam in patriam, unde aliquot annos afuerat (от absum), ubique gloriabatur se in insula Rhodo in saltibus optimos in hac exercitatione artifices vicisse. Ostendebat etiam spatii longitudimen, quam praeter se nemo potuerat saltu superare; ejus rei se testes habere omnes Rhodios dicebat. Tum unus e circumstantibus: « Si vere narras, - inquit, - non neces sarii sunt testes Rhodii : hic Rhodus, his salta!»







Сейчас читают про: